miércoles, 30 de diciembre de 2009

La reparación por los excesos de Nochevieja



El año pasado nos ocupamos en este blog de la acción de gracias que se hace el día de San Alineación al centroSilvestre, último del año, preferentemente ante el Santísimo expuesto y con el canto solemne del Tedeum. En esta ocasión queremos fijar nuestra atención en la reparación y expiación que, por los pecados que se cometen entre los excesos de la Nochevieja, deberían inaugurar el Nuevo Año. Desgraciadamente, nuestra actual sociedad paganizada es propicia para toda clase de licencias y de desórdenes con pretexto de celebrar el cambio anual del calendario (realmente nunca falta un pretexto para la disipación en cualquier época del año). En lugar de pasar sanamente, en familia o entre amigos la noche de la Octava de Navidad, haciendo balance, divirtiéndose honestamente y formulando buenos propósitos, la mayoría se aturde y se deja llevar por el desenfreno que propicia el consumo excesivo de alcohol y la desinhibición. Es lamentable ver al día siguiente los efectos de ello: accidentes, vandalismo, gamberrismo, gente tirada por las calles en medio de borracheras o víctima de la delincuencia… Es evidente que en Nochevieja es cuando se ofende a Dios con mayor intensidad.

Las almas consagradas, las almas santas y las piadosas emplean las primeras horas del primer día del año en recogimiento y en vela, rezando por los que no piensan en Dios, lo apartan de sus vidas y lo ignoran completamente; por los que, aun creyentes de buena voluntad, se dejan arrastrar por la corriente hedonista; por los que, débiles frente a los enemigos del alma, sucumben a sus innumerables tentaciones en el ambiente propicio de estas calendas. Es claro, cuando se empieza por olvidar que el 1º de enero es el que cierra la Octava de Navidad mediante la conmemoración de la Maternidad Divina y de la Circuncisión del Niño Jesús, cuando las Festividades Natalicias son consideradas simplemente “Fiestas” y ocasión para desplegar el ocio (pero no el otium nobile que invita a la contemplación y el enriquecimiento personal, sino la simple disposición de tiempo libre para darse al aturdimiento de los sentidos), entonces no es de sorprender que lo que debería ser una fructífera renovación personal y social se convierta en el vehículo de toda clase de desórdenes morales y materiales, que abocan a la ruina espiritual y social.

El 1º de enero es una fecha propicia para entrar en uno mismo y unirse a todos aquellos que reparan y expían con sus oraciones, sacrificios y penitencias por los innumerables pecados que se cometen durante esa noche. La liturgia romana nos ofrece un bellísimo medio en los Siete Salmos Penitenciales, que es oportuno recitar o cantar frente al Santísimo manifiesto. De este modo se comienza el año cristianamente, como se ha acabado el anterior cuando el 31 de diciembre se ha dado gracias a Dios por todos los beneficios recibidos de su inmensa Bondad. Con las mismas palabras inspiradas por el Espíritu Santo al Rey Salmista, con lo que es verdaderamente Palabra de Dios, nos dirigimos a la Palabra Encarnada para que nos otorgue el perdón por tantas ofensas. A esos salmos se les puede añadir laudablemente las Letanías de los Santos, con lo cual, al mismo tiempo que expiamos, hacemos impetración a Dios por intercesión de la Santísima Virgen, los Ángeles y los Santos del Cielo, para que nos ayuden en la nueva andadura anual con su ejemplo y su mediación. Deseando a nuestros lectores un 2010 lleno de las copiosas bendiciones del Cielo, nos despedimos con el texto sea de los siete Salmos Penitenciales que de las Letanías de los Santos.



SEPTEM PSALMI POENITENTIALES


Ant. Ne reminiscaris Domine delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.

Psalmus VI

Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.
Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: sed tu Domine usquequo.
Convertere Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte, qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur, et erubescant valde velociter.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio contra superbiam

Humiliavit semetipsum Dominus noster Iesus Christus, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: et ego vilissimus terrae vermiculus, ego pulvis et cinis, ego peccatorum maximus, qui millies infernum merui, non vereor me animo efferre? Propitius esto mihi, Domine: agnosco et detestor exsecrabilem arrogantiam meam. Ne, obsecro, cum superbo Lucifero eiusque adseculis in gehennae barathrum me deturbes: convertere et eripe animam meam; adiuva me et salvum me fac propter misericordiam tuam. Elegi in posterum, abiectus esse in domo Dei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Ps 83:11).


Psalmus XXXI

Beati quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir cui non inputavit Dominus peccatum: nec est in spiritu eius dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: dum clamarem tota die.
Quoniam die, ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi.
Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus: in tempore oportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum: ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: exultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus et mulus: quibus non est intellectus.
In camo et freno maxillas eorum constringe: qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exultate iusti: et gloriamini omnes recti corde.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.


Oratio contra avaritiam

Quid mihi est in caelo et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum? Non satiatur oculus visu, nec auri impletur auditu: satiabor, cum apparuerit gloria tua. Eheu quod tanto hactenus studio Mammonae servivi: Et quid mihi proderit, si universum mundum lucratus fuero, animae vero meae detrimentum patiar? Dormierunt somnum suum omnes viri divitiarum et nihil invenerunt in manibus suis, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remittes, spero, impietatem peccati mei. Pauperis in posterum miserebor, male parta restituam et tuo me servitio ferventius impendam. Tu, Domine, adiuva me, qui reples in bonis desiderium meum. (Ps 102:5)


Psalmus XXXVII

Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: et sicut onus grave gravatae sunt super me.
Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae: a facie insipientiae meae.
Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.
Domine ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Amici mei, et proximi mei: adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur.
Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones.
Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies Domine Deus meus.
Quia dixi, ne quando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper.
Quoniam iniquitatem meam annunciabo: et cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.
Non derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me.
Intende in adiutorium meum: Domine Deus salutis meae.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.


Oratio contra iram

Homo homini reservat iram; et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis sui deprecatur? Quis exorabit pro delictis illius? (Eccli 28:3-5) His verbis mihi, Domine Deus, loqueris per servum tuum filium Sirach. Et ego post hac iram aut odium contra quemquam fovere audeam? Parce, Domine, parce malitiae et pertinaciae meae, in qua hucusque perseveravi. Ex animo nunc ignosco et remitto, quidquid ullus unquam in me peccavit; supplexque oro, Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me; utinam tamquam surdus in posterum non audiam, et sicut mutus non aperiam os meum; quando inimici mei contra me insurgunt et vim faciunt, qui quaerunt animam meam. Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me: quoniam tu es patientia mea. (Ps 70:5)


Psalmus L

Miserere mei Deus: secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me Domine hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: et exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae: et exultabit lingua mea iustitiam tuam.
Domine labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.
Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: ut aedificentur muri Hierusalem.
Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes, et holocausta: tunc inponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.


Oratio contra luxuriam

Pater, peccavi in caelum et coram te, et iam non sum dignus vocari filius tuus. Quid faciam miser? Non enim permanebit Spiritus tuus in homine, quia caro est. Ah! miserere mei, miserere. Quod cum tot reproborum milibus, quos hodiedum abominanda luxuriae pestis in Gehennam praecipitat, captus non sim, infinitae tuae bonitati adscribo. Ergone iterum peccabo? Iterumne pretiosissimum Sanguinem tuum, O Iesu, in ablutionem scelerum meorum effusum, amore bestialium voluptatum, conculcabo? Absit, O Iesu, absit! Obsecro te, O Fili castissimae Virginis Mariae, a spiritu fornicationis libera me. Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Ne proiicias me a facie tua, et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me!


Psalmus CI

Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te: velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus, dies mei: et ossa mea sicut gremium aruerunt.
Percussus sum, ut faenum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei: adhaesit os meum carni meae.
Similis factus sum pelicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilavi: et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me, adversum me iurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam: et potum meum cum fletu miscebam.
A facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut faenum arui.
Tu autem Domine in aeternum permanes: et memoriale tuum in generatione, et generationem.
Tu exsurgens Domine misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terrae eius miserebuntur.
Et timebunt gentes nomen tuum Domine: et omnes reges terrae gloriam tuam.
Quia aedificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.
Scribantur haec in generatione altera: et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de caelo in terram aspexit.
Ut audiret gemitus conpeditorum: ut solveret filios interemptorum.
Ut annuntient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Hierusalem.
In conveniendo populos in unum: et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuncia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generatione, et generationem anni tui.
Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterescent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in saeculum dirigetur.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.


Oratio contra gulam
Me miserum, qui te, Dominum Deum, fontem aquae vivae reliqui, et mihi fodi cisternas delectationum terrenarum, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas! (cf Jer 2:13) Vere oblitus sum comedere panem meum, panem vitae, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem, ventremque porcorum siliquis implere studui: (Lc 15:16) adhuc escae erant olim in ore Filiorum Israel, cum ira Dei descenderet super eos: et mihi toties est parcitum, qui cibi postusque intemperantia tuam imaginem, Deus, et similitudinem brutis, non tibi similem feci! Utinam in posterum cinerem tamquam panem manducem, et potum meum cum fletu misceam, cibusque meus sit, tuam in omnibus facere voluntatem, qui torrente voluptatis tuae potabis nos. (Ps 35:9)


Psalmus CXXIX

De profundis clamavi ad te Domine: Domine exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes: in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: propter legem tuam sustinui te Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius: speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: ex omnibus iniquitatibus eius.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio contra invidiam
Sic, mi Deus, dilexisti mundum, ut Filium tuum unigenitum dares, ut omnes qui credit in te non pereat, sed vitam habeat aeternam. Tu solem tuum oriri facis super bonos et malos, et pluis super iustos et iniustos: et ego, dum aliis bene est, invidia exstimuler: omnia mihi ex voto evenire exoptem, proximi tamen vel minima felicitate contrister? O inhumana malitia! o virus infernale! Ignosce, clementissime Pater, quod in eo hactenus a me peccatum est. Benigna est misericordia tua. Fac ut et ego ex hoc momento induam sicut electus Dei, viscera misericordiae, benignitatem: et super omnia caritatem habere studeam, quod est vinculum perfectionis. (Col. 3:14)

Psalmus CXLII

Domine exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in veritate tua, exaudi me in tua iustitia.
Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: et in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi.
Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua.
Educes de tribulatione animam meam: et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen.


Oratio contra acediam

Ecquando, mi Deus, ex toto corde meo, ex tota anima mea et ex omnibus viribus meis, uti par est, te amare et laudare incipiam, qui in caritate perpetua dilexisti me tibique me sponsasti in sempiternum? Eheu! dormitavit anima mea in prae taedio. Vae mihi, quia adeo hactenus in tuo servitio fui tepidus, ut merito formidare possim, ne me incipias evomere ex ore tuo. Sed parce, Domine: non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Expando manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi. Velociter exaudi me, Domine; defecit Spiritus meus. Spiritus autem tuus bonus deducet me in terram rectam. Et propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. (Ps. 142:11)


Ant. Ne reminiscaris Domine delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.




LITANIAE SANCTORUM


Kyrie, eleison (Kyrie, eleison.)
Christe, eleison (Christe, eleison.)
Kyrie, eleison (Kyrie, eleison.)
Christe, audi nos (Christe, audi nos.)
Christe, exaudi nos. (Christe, exaudi nos.)
Pater de caelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michaël, ora pro nobis.
Sancte Gabriël, ora pro nobis.
Sancte Raphaël, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Ioannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Ioseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Iacobe, ora pro nobis.
Sancte Ioannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Iacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartolomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thaddaee, ora pro nobis.
Sancte Matthia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancti Fabiane et Sebastiane, orate pro nobis.
Sancti Ioannes et Paule, orate pro nobis.
Sancti Cosma et Damiane, orate pro nobis.
Sancti Gervasi et Protasi, orate pro nobis.
Omnes sancti martyres, orate pro nobis.
Sancte Sylvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.

Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nos, Domine. Propitius esto, exaudi nos, Domine.

Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine.
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira et odio et omni mala voluntate, liebra nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum et sanctum ieiunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti Paracliti, libera nos, Domine.
In die iudicii, libera nos, Domine.

Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram paenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut domum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad caelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, (audi nos.)
Christe, (exaudi nos.)
Kyrie, eleison. (Kyrie, eleison.)
Christe, eleison. (Christe, eleison.)
Kyrie, eleison. (Kyrie, eleison.)
[Pater noster silentio]

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.

Psalmus LXIX

V. Deus, in adjutorium meum intende;
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Confundantur, et revereantur.
R. qui quærunt animam meam.
V. Avertantur retrorsum, et erubescant,
R. qui volunt mihi mala.
V. Avertantur statim erubescentes
R. qui dicunt mihi : Euge, euge !
V. Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te;
R. et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
V. Ego vero egenus et pauper sum;
R. Deus, adjuva me.
V. Adjutor meus et liberator meus es tu;
R. Domine, ne moreris.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperantes in te.
V. Nihil proficiat inimicus in nobis.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere nobis.
V. Domine, non secundum peccata nostra facias nobis.
R. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.
V. Oremus pro Pontifice nostro Benedicto.
R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius.
V. Oremus pro benefactoribus nostris.
R. Retribuere dignare, Domine, omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum, vitam aeternam. Amen.
V. Oremus pro fidelibus defunctis.
R. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
V. Requiescant in pace.
R. Amen.
V. Pro fratribus nostris absentibus.
R. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperantes in te.
V. Mitte eis, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eos.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Deus, cui proprium est misereri semper et parcere: suscipe deprecationem nostram; ut nos, et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat.

Exaudi, quaesumus, Domine, supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis: ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem.

Ineffabilem nobis, Domine, misericordiam tuam clementer ostende: ut simul nos et a peccatis omnibus exuas, et a poenis quas pro his meremur, eripias.

Deus, qui culpa offenderis, paenitentia placaris: preces populi tui supplicantis propitius respice; et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte.

Omnipotens sempiterne Deus, miserere famulo tuo Pontifici nostro Benedicto, et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae: ut, te donante, tibi placita cupiat, et tota virtute perficiat.

Deus, a quo sancta desideria, recta consilia, et iusta sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla.

Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum, Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus.

Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere: ut cuncta oratio et operatio a te semper incipiat et per te coepta finiatur.

Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum dominaris simul et mortuorum, omniumque misereris, quos tuos fide et opere futuros esse praenoscis: te supplices exoramus; ut pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet vel futurum iam exutos corpore suscepit, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, pietatis tuae clementia, omnium delictorum suorum veniam consequantur. Per Dominum nostrum Iesum Christum.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Exaudiat nos omnipotens et misericors Dominus.
R. Amen.
V. Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.



EL COSTUMBRARIO TRADICIONAL CATÓLICO
DESEA A SUS LECTORES UN FELIZ AÑO 2010,
LLENO DE GRACIAS Y BENDICIONES
Y AUMENTO DE FE, ESPERANZA Y CARIDAD



3 comentarios:

Laura Aguilar R. dijo...

Sólo quiero agradecer por el magnífico material que comparte en éste blog.

Me he enterado de tantas costumbres que se han perdido, pero que si ayudamos a promover, pueden volver a usarse, con gran provecho para las personas.

Muchas gracias.

mensajes claro dijo...

Magnífico material , Gracias por compartirlo.

alvaro jose dijo...

POR FAVOR PODRIAN PUBLICAR LOS SALMOS PENITENCIALES EN ESPAÑOL SE LO AGRADECERIAMOS MUCHO.
QUE EL BUEN DIOS LOS BENDIGA