sábado, 12 de junio de 2010

Exercitium Novemdialis in honorem Sancti Aloysii Gonzagae

(Ad faciendum a die 12 usque ad 20 iunii)




Exercitium Novemdialis in honorem Sancti Aloysii Gonzaga

cuius festum die 21 iunii celebratur


Per signum Sanctae (†) Crucis, de inimicis (†) nostris, libera nos, (†) Deus noster. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

(Spiritus Sanctus invocatur)

Antiphona. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.

V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.

Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Actus contritionis

Deus meus, ex toto corde paenitet me omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia peccando, non solum poenas a Te iuste statutas promeritus sum, sed praesertim quia offendi Te, summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuvante gratia Tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum. Amen.


Oblatio ad Beatam Mariam Virginem (a Sancto Aloysio composita)


O Domina mea, sancta Maria, me in tuam benedictam fidem ac singularem custodiam et in sinum misericordiae tuae, hodie et quotidie et in hora exitus mei animam meam et corpus meum tibi commendo. Omnem spem et consolationem meam, omnes angustias et miserias meas, vitam et finem vitae meae tibi committo, ut per tuam sanctissimam intercessionem et per tua merita, omnia mea dirigantur et disponantur opera secundum tuam tuique Filii voluntatem. Amen.



Oratio ad Sanctum Aloysium


Sanctissime Aloysi, qui te ipsum mundi contagionum immunem ab infantia feliciter servasti, et soli Deo constanter vixisti, fac, quaesumus, tuis precibus, ut perverso saeculo in aeternum mortui, Domino ardenter serviamus. Nostras miserias benignus aspice, et tui patrocinio nobis impetra ut digne semper Deo famulari mereamur. Faventem, quaesumus, manum porrige, felixque nobis esto praesidium ; innumera vitare mundi pericula hostesque salutis infensissimos, vi tuae protectionis possimus : cor nostrum dirige ad omnes virtutes, quarum tot et tanta nobis praebuisti exempla ; ut tui imitatores simus, tecum Deum collaudare mereamur in terris, atque misericordias eius in aeternum cantare. Amen.


Deprecationes


I. O Sancte Aloysi, per innocentiam tuam admirabilem, ora pro nobis ad Deum ut omnes impuritates malitiasque animae et corporis reiiciamus.

Pater, Ave et Gloria Patri

II. O Sancte Aloysi, per tuam poenitentiam tuam eximiam, ora pro nobis ad Deum ut in spiritu verae mortificationis omnia peccata nostra purgemus et solidam vitae emendationem obtineamus.

Pater, Ave et Gloria Patri

III. O Sancte Aloysi, per caritatem tuam heroicam, ora pro nobis ad Deum ut Eum super omnia diligamus et proximum sicut nosmetipsos.

Pater, Ave et Gloria Patri







Litaniae Sancti Aloysi Gonzaga


Kyrie, eléison.
Christe, eléison.
Kyrie, eléison.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de caelis Deus, miserére nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserére nobis.
Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis.
Sancte Aloysi Gonzaga, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, Dei benedictionibus dotate, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, Spiritus Sancti replete, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, Christi confessor dignissime, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, Eucharistiae adorator devotissime, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, Beatae Virginis cliens ardentissime, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, deliciarum mundi generose contemptor, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, exemplar humilitatis, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, paupertatis amator, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, in oboedientia consumate, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, patientia admirabilis, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, in coelis potentissime, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, fugator daemonum, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, honor et gloria iuventutis, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, patrone scholasticorum, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, vitae evangelicae imitator, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, speculum virginum, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, consolator afflictorum dulcissime, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, infirmorum salus certissima, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, Societatis Iesu decus et ornamentum, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, praeclarum Ecclesiae lumen, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, plurimis insignite miraculis, ora pro nobis.
Sancte Aloysi, adiutor et protector noster, ora pro nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.

V. Ora pro nobis, Sancte Aloysi Gonzaga.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Coelestium donorum distributor, Deus, qui in angelico juvene Aloysio miram vitae innocentiam pari cum poenitentia sociati ejus meritis et preciasti: ejus meritis et precibus concede; ut, innocentem non secuti poenitentem imitemur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Ad mentem Romani Pontificis: Pater, Ave et Credo

V. Nos cum prole pia.
R. Bene(+)dicat Virgo Maria.



1 comentario:

Miserere mei Domine dijo...

Que el Señor nazca en su corazón y en de todos los que lo anhelamos. Feliz Navidad!!!